fugiit per ipsum fluvium Vulturnum. Ugo vero marchio cum
suis comitibus cito discessit. Tunc surrexit quidam filius ire
et malediccionis, qui dicebatur Coppari de Sancto Benedicto, et
mercatus precio predictum cenobium obtinuit per decem menses,
multaque predia, servos et ancillas distraxit maligne, monachi
vero, in tantis tribulacionibus gementes, monasterium reliquerunt, et
erant sicut oves non habentes pastorem. In his diebus Otto
tercius, Romani veniens, coronatus est imperator, ad quem venerabilis
abbas Roffridus profectus, et honorifice susceptus omnem
sui monasterii querelam exponit. Restitutus dehinc eius iussu
sue abbacie, letus revertitur, et cunctis gaudentibus sub pio patre
dispersus grex colligitur. quo adveniente lubricus ille invasor, qui
solus erat habitator, pavore actus, monasterio relicto, semedipsum
dedit per occultas cavernas. Placitum quoque habuit cum abbatissa
Adelberga de monasterio Sancte Marie in Apinianici venerabilis
abbas Roffridus, super cuius definicionem preceptum accepit
ab eodem piissimo imperatore Ottone huiusmodi.
PRECEPTUM SUPER PLACITUM.
THEOPHANU divina gracia imperatrix augusta. Notum volumus
esse omnibus fidelibus Dei, quod nos divina pietate commoti,
ecclesie Sancti Vincencii martyris eiusque monasterio in partibus
|
|