Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 398


iis, qui ex amore ministrant, si per diuturnitatem temporis
constet ipsos esse benivolos, fideles, et prudentes, poterunt
aperire secreta magis, et minus, prout de eorum
fidelitate, et prudentia, personae principis plus constabit.
Qualiter autem pro laboribus sunt beneficia exhibenda
ministris. quod ultimo dicebatur esse tractandum, de levi
potest patere. Nam reges et principes, in quorum potestate
est multa tribuere, mercedes ministrorum retinere
non debent: sed debent ipsis maiora et minora beneficia
tribuere,, prout apparebit ipsos minus vel amplius meruisse.
Quod in mensis regum et principum, et universaliter
nobilium, tam recubentes
quam etiam ministrantes non
decet in eloquiis abundare.
Cap. XX.

Dicto quales debent esse ministri regum et principum,
et qualiter reges et principes debeant se habere de
ipsis: restat ut dicamus qualiter in mensis principum
circa eloquia habere se debeant tam ipsi reges et principes
et omnes recumbentes cum eis, quam etiam ministrantes.
Possumus autem duplici via ostendere, quod non
decet in mensis regum et principum et universaliter omnium
nobilium et etiam omnium civium abundare eloquiis.
Prima via ex eo quod hoc repugnat ordini
naturali. Secunda ex eo quod contradicit bonitati morum.
Prima via sic patet. nam, ut dicitur primo Poli. tunc
secundum naturam unumquodque perficitur, quando
unum organum ordinatur ad unum opus. Immo quia in
operibus naturae non debet esse confusio, cum opera eius
sint ab ipso deo et intelligentiis ordinata: dato quod natura
faciat idem organum ad duo opera, ne sit in operibus

Torna all'inizio