Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 147


incrementum nil facit ad originale peccatum, cum c.90r.b
talis actio non fiat nisi ex complexione vel assuefactione.
Require in eodem li. c. II. Tandem teneas pro notabili,
secundum quod scribit beatus Thomas in III et
IIII contra Gen. , quod a iustissimo rectore Deo pro qualibet
culpa debetur pena. Si enim non punirentur mala,
in brevi tempore extingueretur bonum, quia homo,
peccando impune, redditur pronior ad peccandum, dicente
Augustino in li. de Vera innocencia: " Nil est infelicius
felicitate peccancium, qua penalis inpunitas nutritur,
et mala voluntas velut hostis interior roboratur" .

1



5




10
Torna all'inizio