Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 59


quibuslibet indiciis persentirent, ceperunt invicem murmurare,
dicentes indignum esse satisque miserabile regem a paucis predonibus
turpiter captum in carcere detineri, neque populum id
pati debere diutius, cum thesauros etiam ad regni defensionem
multis laboribus optimique regis industria conquisitos asportari
videant et penitus exhauriri. quod ubi a paucorum, ut accidit,
confabulatione profectum in vulgi multitudinem emanavit, repente
quasi divino commoverentur oraculo, aut ardentissimi ducis
impetum sequerentur, omnes ad arma concurrunt, palatium obsident
regemque sibi reddi depostulant, interminantes, si diutius
eum tenuerint, se quidem scalas aliasque ad expugnandum palatium
machinas illaturos ac de ipsis non secus ac de proditoribus
sumptu]ros supplicium. at illi tam subita mutatione rerum
attoniti, primo tamen instantes acerrime per muros distributi depellunt,
neque propius accedere patiuntur, missis eos desuper
molibus proturbantes. verum et pauci admodum erant, ambitusque
castelli diffusior ad defensionem sui multo maiorem virorum
copiam exposcebat. hoc igitur previdentes, temptabant populi
furentis iram et impetum mitigare, rogantes eos ut interim ab
armis discederent et Matheum Bonellum ceterosque proceres, quorum

1



5




10




15




20
Torna all'inizio