ut dicitur, tantum de venationibus vivunt; tabernacula
etiam et vestes habent tantummodo de pellibus bestiarum. Inde
ultra procedentes, venerunt ad quamdam terram super oceanum,
ubi invenerunt quedam monstra, ut nobis firmiter dicebatur, que
per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in
pedes bovinos, et humanum caput habebant, sed faciem habebant
ut canis. Duo verba loquebantur more humano et tertio latrabant
ut canis, et sic, per intervalla temporum, latratum interponebant,
tamen ad naturam suam redibant, et sic intelligi poterat
quid dicebant. Inde redierunt in Comaniam, et usque nunc quidam
ex eis morantur ibidem.
<32>. Chirpodan vero eodem tempore misit Occodaican cum exercitu
ad meridiem contra Kergis, quos in bello devicit. Hi autem
homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent; quorum consuetudo
talis est: cum pater alicuius moritur, pre dolore quasi
unam corrigiam, in signum lamenti, ab aure usque ad aurem de facie
sua levant.
<33>. Quibus devictis, ad meridiem ivit contra Armenos. Sed cum
per deserta transierunt, quedam etiam monstra, ut nobis dicebatur
pro certo, effigiem humanam habentia, invenerunt, sed nonnisi
|
|