Solutio
Respondeo dicendum, quod ratio quare mortale peccatum ad aeternam poenam
obligat, potest sumi ex tribus. Primo ex parte eius in quem peccatur, qui est
infinite magnus, scilicet Deus, unde et offensa illius infinita poena digna est;
quia quanto est dignior in quem peccatur, tanto peccatum magis punitur.
Secundo ex voluntate peccantis. Constat enim quod peccans mortaliter, finem
delectationis suae in eo quo mortaliter peccat, ponit, ut etiam Deum pro illo
contemnat. Constat autem quod quicumque summe diligit aliquid sicut finem
suae voluntatis, ex hoc ipso vellet semper sibi adhaerere: et ideo peccans mortaliter
illo actu voluntatis quo peccatum mortale eligit, eligit peccato semper
adhaerere, nisi per accidens retrahatur vel timore poenae, vel aliquo huiusmodi;
sed si infinite adhaerere posset, semper adhaereret: et ideo in suo aeterno
peccat, et propter hoc aeterna poena est dignus. Tertio ex ipso statu peccantis
mortaliter, qui per peccatum gratia privatur; unde cum sine gratia non possit
fieri remissio culpae, si in peccato mortali moriatur, semper in culpa remanebit,
cum ulterius non sit gratiae susceptibilis. Manente autem culpa, semper est
obnoxius poenae; alias remaneret aliquid inordinatum in universo; et ideo talis
in aeternum punietur. Peccatum vero veniale neque contra Deum est, neque in
eo finis constituitur, neque gratia privat: et ideo non debetur sibi poena aeterna,
sed tantum temporalis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod conversio mortalis et venialis peccati non sunt
proportionabiles; quia per unam adhaeretur rei temporali ut fini, per aliam ut
ei quod est ad finem: et haec duo non sunt proportionabilia, quia non sunt eiusdem
generis: proportio enim est commensuratio quantitatum eiusdem generis,
ut dicitur in 5 Euclidis.
Ad secundum dicendum, quod ex hoc quod contra infinitum peccat, debetur sibi
poena infinita. Non autem potest esse infinita acerbitate, quia in creatura finita
non potest esse qualitas infinita; sed recompensatur per durationem infinitam,
quia creatura rationalis durationis in infinitum capax est: et quia actualiter
peccavit, debetur sibi non solum poena damni, sed etiam poena sensus.
Ad tertium dicendum, quod non dicitur in suo aeterno peccasse quia semper in
actu peccati permanserit; sed quia in uno actu voluntatis adhaesit peccato tali
modo, ut ei in aeternum adhaereret, si impune posset. Vel dicendum, quod dicitur
in suo aeterno peccasse qui mortaliter peccavit, quia privavit se gratia per
peccatum mortale, sine qua homo non potest a peccato liberari: et ideo impotentem
se reddidit ad resurgendum; unde quantum in ipso fuit, se obligavit ut in
peccato in aeternum permaneret.
|
|