Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 193

Tomus I


filio nostro Conrado, in Romanorum Regem
electo, potenter assurgas, ad reprimendos
impetus adversariorum communium, ingressus,
ut eis non liceat campum liberum invenire,
donec nos cum potentia maxima, ad eorum
confusionem ultimam veniemus.
Cap. XXX.
De eodem.
Perfectae solicitudinis zelus, quo sicut pater
Imperii, statum ejusdem dirigere cogimur,
et tueri propensius nos inducit,
non tam manifesta pericula, quam suspecta
vereri: ne provisionem differre cautelae, quousque
certitudinem rei, per oculatae fidei testimonium
adsequamur. Sed quanto maiora timentur
esse dispendia, tanto promptior et perfectior
debet esse cautela. Infestam igitur nobis,
et infaustam omnibus famam, de Tartarica
tempestate, finibus Imperii jam vicina
per vos, quos ex vicinitate loci primos invenit,
ad vos certius et ordinatius deducendam:
vobis idcirco describimus, ne super tanto discrimine
taciti videamur, advertimus enim
ista jam dudum, sed quanquam audita decredere
veremur, nec credere delectaret, ipsa tamen
longe modernis remota temporibus putabamus,
tum propter itineris remoti distantiam,
tum propter quamplurium fortium principum

Torna all'inizio