< l -QUARE MODUS SIGNIFICANDI QUI EST
IN NOMINE NOMINATUR A SUBSTANTIA ET
NON ALIO NOMINE >
Si forte dicatur quod ista duo argumenta
bene procedunt de substantia que est res
vera, nomen enim de significato gramatico
non significat substantiam que est res
vera, immo de significato gramatico habet
quendam modum significandi qui nominatur
substantia, tunc est questio, quare
ille modus significandi qui est in nomine
sic nominatur, scilicet a substantia et non
alio nomine, sicut a nomine accidentis vel
aliquo alio nomine quam substantia.
<2-UTRUM NOMEN SIGNlFICET QUALITATEM >
<2-1-Quod non>
<2-1-1> De secundo videtur, quod qualitas
non sit de significato gramatico generali
nominis, et hoc sic. Nichil quod accidit
alicui potest esse ei essentiale. Nichil
enim unum et idem potest esse substantia
et accidens. Sed qualitas accidit nomini,
ut vult Donatus. Ergo non potest ei esse
de modo essentiali generali nominis.
<2-1-2> Argumentum. Item, id quod variatur
circa nomen accidentale non est
nomini essentiale. Sed qualitas circa nomen
variatur, quia quoddam nomen est
commune, quoddam proprium. Ergo nomen
|
|