6. Praeterea, sicut supra dictum est, malum esse non posset, nisi esset bonum,
in quo malum consisteret. Sed ubi nullus est actus, non invenitur aliquod
bonum, in quo deformitas peccati fundetur. Ergo videtur quod non possit esse
aliquod peccatum in quo non sit aliquis actus.
SED CONTRA, Ambrosius dicit in littera: «Peccatum est praevaricatio
legis divinae, et caelestium inobedientia praeceptorum».
Praeterea, praeceptorum quaedam sunt affirmativa, quaedam negativa. Cum
ergo aliquis nihil agendo inobediens divinis praeceptis affirmativis existat,
videtur quod peccatum omissionis possit esse ubi non est aliquis actus.
Praeterea, nihil iuste punitur nisi peccatum. Sed ei qui non facit quod praeceptum
est sibi, etiamsi nullum actum faciat, iuste poena infligitur. Ergo etsi nullum
actum agat aliquis, nihilominus omittendo peccat.
Solutio
Respondeo dicendum, quod omne peccatum oportet aliquo modo in actu consistere,
non tamen eodem modo. Peccatum enim originale sicut rationem culpae
habet ex hoc quod voluntarium est, non quidem voluntate propria, sed voluntate
alterius; ita etiam rationem peccati habet ex hoc quod per actum alterius
inductum est. Sed peccata actualia etiam in actu proprio illius in quo sunt consistunt;
et hoc quidem planum est in his qui per commissionem peccant. Utrum
autem in peccato omissionis sit aliquis actus a potentia elicitus, super hoc
duplex opinio est.
Quidam enim dicunt quod in peccato omissionis semper oportet aliquem actum
esse, per quem aliquis retardatur ab expletione mandati vel praecepti, sive interiorem
voluntatis, ut cum aliquis vult praecepto non obedire; sive exteriorem, ut
cum aliquis facit aliquem actum per quem ab expletione praecepti impeditur; et
ponitur exemplum de illo qui nimis vigilat, et non potest surgere hora debita.
Sed ista opinio non videtur necessitatem habere: cum enim voluntas libera sit,
nec ad aliquid faciendum vel non faciendum determinetur; potest hoc modo
praetermittere aliquid quod eius contrarium non velit, nec de eius contrario
cogitet, nec etiam de aliquo alio quod sit per se impedimentum eius quod facere
tenetur; etsi enim aliquid velit quod, quantum est in se, non est impedimentum
expletionis praecepti, sicut oppositum, constat quod ex hoc quod vult illud, non
peccat; quia illud potest esse secundum se licitum; sed peccat in eo quod praetermittit
id quod facere debet. Ergo constat quod ille actus vel exterior vel interior
per accidens ad peccatum omissionis pertinet; et ita in eo deformitas omissionis
non fundatur: nec iterum in actu contrario praecepti: quia positum est
quod talis actus non sit, cum voluntas possit in neutrum oppositorum ferri, sicut
etiam Deus nec vult mala fieri, nec vult mala non fieri. Nec alicui dubium est
quod aliquo sic se habente per omissionem peccat, quia iuste punitur ex hoc
|
|