tempore regimen tenere videtur, et te Raynaldus comes, filius 
quondam Berardi comiti, ex nacione Francorum, et modo abitator 
in ducatu Spolitino, ut aliquis de rebus proprietatis monasterii 
nostri tibi dedissem, vel ad tuis eredibus, usque in completi viginti 
et novem anni, quia dedisti tu suprascriptu Raynaldus comes, 
pro ipsa conveniencia, de mobilia tua iusto valientes libre vili de 
argento, pro restaurando nostro monasterio, et quod ego suprascriptu 
Roffridus venerabilis abbas cum primatis et ordinatis monachis 
de monasterio <nostro> ipsa mobilia a vos recepimus, et in 
presencia de tres bonos et idoneos homines, oc sunt nomina eorum: 
Guerizzo filius quondam Grimaldi, et Martini filius quondam Beati, 
et Gunberti filius quondam Mirandi, in illorum [......] ipsa mobilia 
a te recepimus, et apud nos receptum testamur abere, pro 
eo vero tinore et conveniencia peticione tua noluit denegare, sed 
libenti animo, propria et expontanea mea bona voluntate, [.....] de 
cuncta congregacione suprascripti nostri monasteri Sancti Vincencii 
dedi tibi suprascripti Raynaldi comiti, vel ad tuis heredibus usque in 
completi iam dicti viginti et novem [.....], oc est de rebus iuris 
proprietatis monasterii nostri, que est de ipso monasterio nostro 
de ipsa villa de Cerbarianu, oc sunt nomina eorum: Lupo, et Dodatu 
germani fratribus, filii quondam Leoni cum uxoribus suis, et 
filiis, et filie, et nepotibus eorum, quanti modo nati sunt, et in 
antea nascuntur, et cum omne rebus et substancie, quante illi tenuerunt, 
et pars nostri monasterii, aliut servus Ponzulu, filius quondam 
Ursuli, cum uxore sua, et cum filii, et filie sue, et nepotibus 
suis, quanti modo nati sunt, et in antea nascuntur, et cum omne 
rebus et substancie quante ille abuit, et tenuit de pars nostri monasterii, 
et alie rebus, quante in nostro monasterio pertinunt in 
suprascripta ipsa villa de Cervariana, vel Felemini. insuper dedi 
tibi suprascripti Raynaldo comiti, vel ad tuis heredibus usque in
  |  
  |