Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 510


lingua non est infectio aliquo humore, recte iudicat, dicens
amarum esse amarum, et dulce dulce. Si vero inficiatur
colera vel phlegmate vel aliquo alio humore, tunc non
quasi existens in medio, sed contracta ad alterum contrariorum,
perversae iudicat, dicens dulce esse amarum, et
econverso, ut patet in infirmantibus, et habentibus infectum
gustum. Sic iudex quando est medius inter litigantes
non declinans ad alteram partem, quasi regula recta
decet iustum esse iustum et iniustum iniustum. Si vero
ad alteram partem declinet per misericordiam et amicitiam,
ab altera vero recedat per iram et odium, quasi regula
tortuosa perverse iudicabit, et quia hoc faciunt sermones
passionales, permittere talia in iudicio nihil est
aliud quam regulam obliquare: quasi si inconveniens est
permittere obliquari regulam, inconveniens est sustinere
in iudicio passionales sermones. Dato tamen quod contingat
sustinere aliquos pasisonales sermones, quia (ut insequentibus
patebit) proniores debent esse iudices ad
miserandum quam ad puniendum, potius sustinendi sunt
sermones passionales provocantes ad misericordiam vel
benivolentiam, quam ad odium vel ad iram. Secunda via
omnes passionales sermones permittendos non esse, sumitur
ex eo quod talia pervertunt ordinem iudicandi. in iudicando
enim est ordo quidam, quia aliquid est ibi tanquam
supremum, et aliquid tanquam medium, et aliquid tanquam
infimum: tanquam supremum quidem est rex ipse
vel princeps, vel alius legislator: tanquam medium vero
est ipse iudex: sed tanquam infimum est ibi reus, vel incusatus,
vel partes litigantes: est enim iudex medius inter
legislatorem et litigantes, et quia medium aliquid debet
accipere ab utroque extremorum, iudex tanquam medius
aliquid accepit ab utrisque. Nam a legislatore accipit
quid iustum, et quid non iustum, Si enim per leges discernitur
quid iuris ab illo addiscit iudex quid iustum in
agibilibus humanis per cuius leges regulatur in iudicando,

Torna all'inizio