Dixerat et thalami conscendens ultima nostri,
sanguineos latices stillantia lumina duxit
pectoribus vicina meis lacrimisque precatur
auxilium tantoque modum requiemque labori.
Tunc ego: « Quando tuos defles, urbs optima, casus
hocque ingens mihi ponis onus, verissima paucis
pauca tibi expediam, paci quae maxima nostrae
fundamenta reor; dehinc proxima caetera pandam.
Tu cura quodcumque tibi praedixero ceptis
perpetuare tuis atque alta in mente tenere:
nam non vana tibi, non inperfecta resolvam
consilia, aut aegrae non proficientia menti,
verum sana quidem et quae sunt firmissima ponam,
ut sua cum primis conferrent vota Lucullis
perque inter Fabios irent fortissima nostros.
|
40
45
50
|