Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 724


Similiter etiam intellectus est cognoscitivus omnium entium: quia ens et verum
convertuntur, quod est obiectum intellectus. Nulla autem creatura potest esse in
actu totius entitatis, cum sit ens finitum: hoc enim solius Dei est, qui est fons
omnium entium, omnia quodammodo in se praehabens, ut dicit Dionysius;
et ideo nulla creatura potest intelligere sine aliquo intellectu,
qui sit potentia passiva, idest receptiva: unde nec sensus nec intellectus possibilis
operari possunt, nisi per sua activa perficiantur vel moveantur. Sed quia sensus
non sentit nisi ad praesentiam sensibilis, ideo ad eius operationem perfectam
sufficit impressio sui activi per modum passionis tantum. In intellectu autem
requiritur ad eius perfectionem quod impressio sui activi sit in eo non solum per
modum passionis, sed etiam per modum qualitatis et formae connaturalis perfectae:
et hanc formam habitum dicimus. Et quia quod est naturale, firmiter
manet; et in promptu est homini uti sua naturali virtute, et est eidem delectabile,
quia est naturae conveniens; ideo habitus est difficile mobilis, sicut scientia; et
eo potest homo uti cum voluerit, et reddit operationem delectabilem.
Sicut autem in sensu visus est duplex activum: unum quasi primum agens et
movens, ut lux; aliud quasi movens motum, sicut color factus visibilis actu per
lucem: ita in intellectu est quasi primum agens lumen intellectus agentis; et
quasi movens motum, species per ipsum facta actu intelligibilis; et ideo habitus
intellectivae partis conficitur ex lumine et specie intelligibili eorum quae per
speciem cognoscuntur. Quia igitur intellectus Christi perfectissimus fuit in
cognoscendo, oportebat quod in Christo habitus esset quo cognosceret; ut sic
impressio activi non solum esset in ipso per modum passionis, sed etiam per
modum formae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod homo indiget ad intelligendum lumine intellectuali
et in naturali cognitione rerum naturalium, ut per ipsum fiant intelligibiles
actu, cum sint intelligibiles in potentia; et in cognitione supernaturali, ut
per lumen infusum ad ea quae sunt supra se elevetur. Angelus autem non indiget
lumine in cognitione naturali, quia non abstrahit a phantasmatibus species,
sed habet eas innatas; indiget tamen eo in cognitione supernaturali; unde dicitur
Iob 25, 3: «Numquid est numerus militum eius, et super quem non fulget
lumen illius?». Et ideo Angeli in cognitione naturali non indigent habitu,
secundum quod ad habitum requiritur lumen; exigitur autem secundum quod
requiritur species rerum, propter hoc quia habent esse limitatum: unde dicitur
in libro de Causis, quod omnis intelligentia est plena formis. Anima
autem Christi, quod sit superior Angelis, non habet ex natura animae, quia sic
quaelibet anima esset superior Angelo; sicut nec corpus eius habet ex natura
corporis quod sit nobilius nostris animabus; sed habet ex unione. Unde omnia
quae superadduntur a Deo in anima Christi et in Angelis, sunt eminentius in
anima Christi quam in Angelis.

Torna all'inizio