| ARTICULUS 6
 Utrum homo debeat seipsum ex caritate diligere
 Ad sextum sic proceditur.
 1. VIDETUR quod homo non debeat seipsum diligere ex caritate. Quia, sicut dicit
 Gregorius, «caritas minus quam inter duos haberi non
 potest». Ergo non potest esse alicuius ad seipsum.
 2. Praeterea, amicitia redamationem exigit, et communicationem in vita, et alia
 huiusmodi, quae non sunt hominis ad seipsum. Sed caritas amicitia quaedam
 est. Ergo caritas non est hominis ad seipsum.
 3. Praeterea, caritas amor quidam est. Amor autem, ut dicit Dionysius,
 est unitiva virtus. Cum ergo unio non sit nisi diversorum, videtur quod
 caritas non possit esse ad seipsum.
 4. Praeterea, amicitia in aequalitate consistit, sicut iustitia, ut dicitur 8 Ethic.,
 cap. 9. Sed iustitia non est ad seipsum, proprie loquendo, ut Philosophus dicit.
 Ergo neque amicitia seu caritas.
 5. Praeterea, nihil vituperabile est diligendum ex caritate. Sed amare seipsum
 est vituperabile, ut patet 2 Tim. 3, 2: «Erunt homines se ipsos amantes». Ergo
 ex caritate homo seipsum non diligit.
 SED CONTRA, homo debet diligere proximum sicut seipsum. Sed proximum debet
 ex caritate diligere. Ergo et seipsum.
 Praeterea, misericordia ex caritate causatur. Sed homo sibi ipsi potest misericors
 esse. Ergo et seipsum potest ex caritate diligere.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod processus amoris se habet ad similitudinem processus
 cognitionis. In cognoscitivis autem invenitur aliquid ubi primo figitur intellectus
 cognoscentis, sicut in primis principiis, et ex his ad alia derivatur;
 et ipsa quidem cognitio, secundum quod stat in principiis, accipit nomen intellectus;
 secundum autem quod derivatur ad conclusiones, quae ex principiis
 cognoscuntur, accipit nomen scientiae. Sed quia cognitio principiorum est in
 conclusionibus sicut causa in causato, et e converso cognitio conclusionis est
 in principiis sicut causatum in causa; ideo etiam dicuntur intelligi conclusiones
 et sciri principia.
 Similiter et affectus amantis primo figitur in ipso amante, et ex eo derivatur ad
 alios; ut Philosophus dicit in 9 Ethic., quod ex his quae sunt hominis ad seipsum
 venerunt ea quae sunt hominis ad amicum, dum se habet ad amicum sicut
 | 
 |