2. Praeterea, fomes nihil aliud dicit quam pronitatem quamdam ad inordinate
concupiscendum. Sed ex naturali complexione unus alio pronior nascitur ad
luxuriam vel ad iram, vel ad quodlibet aliud genus peccati. Ergo unus nascitur
cum maiori infectione fomitis quam alius.
3. Praeterea, ex consuetudine actuum et dissuetudine relinquitur in agente per
voluntatem maior facilitas vel difficultas ad aliquid agendum. Sed contingit aliquos
concupiscentiae operibus operam dantes esse, alios autem ab eis retrahi
honestis exercitiis occupatos. Ergo in quibusdam invenitur fomes intensior
quam in aliis.
4. Praeterea, sicut corruptio fomitis ex peccato primi parentis procedit, ita etiam
et aliae poenalitates, ut passibilitas, et mortalitas, et huiusmodi. Sed aliae poenalitates
semper in homine crescunt, quanto humana natura a primo parente
longius recedit per successionem generationis: quia communiter dicitur, quod
homines sunt nunc brevioris vitae et minoris virtutis quam antiquitus. Ergo et
simili ratione corruptio fomitis magis in filiis quam in parentibus invenitur.
5. Praeterea, constat quod aliae poenalitates intenduntur et remittuntur secundum
diversas complexiones corporis: ex quo causatur quod quidam sint aliis
passibiliores, et brevioris vitae. Si ergo per eamdem causam invenitur in nobis
fomes per quam et aliae passibilitates, videtur quod secundum diversas complexiones
hominum intendatur et remittatur.
SED CONTRA, consequens naturam aequaliter invenitur in omnibus habentibus
naturam. Sed fomes consequitur humanam naturam sicut corruptio eius, sicut
dictum est. Ergo cum omnes homines aequaliter humanam naturam participent,
videtur quod etiam aequaliter corruptionem fomitis incurrant.
Praeterea, aequalitas poenae debet respondere aequalitati culpae. Cum ergo
non sit maior culpa originalis in uno quam in alio (quia una poena omnibus
pro illa culpa debetur, scilicet carentia visionis divinae), videtur quod etiam
infectio originalis non sit in uno magis quam in alio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum corruptio fomitis sit per se infectio humanae
naturae, oportet idem esse iudicium de intensione eius, et de intensione humanae
naturae. Natura autem ipsa potest considerari dupliciter: vel quantum ad
rationem speciei; et sic aequaliter in omnibus invenitur; vel inquantum redundat
perfectio naturae in perfectionem individui per modum quo ex principiis
speciei sequuntur operationes individuorum; et secundum hoc unus homo alio
est potentior in explendis operationibus speciem concernentibus: unus enim
alio promptior est ad intelligendum vel ad ratiocinandum, et sic de aliis.
Similiter est etiam de corruptione fomitis: quia si consideretur secundum quod
per se naturam respicit, sic proculdubio aequaliter in omnibus invenitur;
|
|