Gregorius X papa: Epistola universis prelatis inferioribus

Pag 225


districti iudicii, qua reddituri sumus talenta nobis credita duplicata, tremendi
iudicis discussio venerit, plenam possimus, ipsius faciente clementia
desuper, de commissis nobis ovibus reddere rationem. Verumtamen,
considerantes qualiter et quomodo salubrius id peragere valeamus, alta
mente concepimus, in kalendis maii proximo futuri, Lugdunii generale
concilium celebrare, ubi, dum tantorum presulum, regum et principum,
quos unitas fidei orthodosse connectit, fuerimus honorabili comitiva suffulti,
ac in Eius nomine, cuius spiritus ubi vult spirat, unanimiter congregati,
de animarum profecto profectibus et de corporum salute salubriter, ac
de universali bono fidei christiane, sicut nobis casti consilii ministrator
altissimus infusione sue gratie previa ministrabit, disponere credimus et
tractare. Propter quod, universitatem vestram ad tam solemne convivium,
tam suave, quod longe lateque delitiis effluet pre suarum copiis ubertatum,
ut ipsius sit nobis possessio communicata iocundior, paternis affectibus
invitamus, per apostolica vobis scripta mandantes et in remissionem vobis
peccaminum iniungentes, quatenus sic vos decenter prout uniuscuiusque
possibilitas exigit et requirit necessariis omnibus muniatis, ut in prefato
termino possitis eidem concilio personaliter interesse. Illo nobis et vobis
viam premonstrante qui novit, et iter prosperum faciente qui potest.

Torna all'inizio