aliquam fecit vel aliquo titulo acquisivit de possessionibus bonis et 
iuribus predictorum infra. XX. dies a publicatione presentis constitutionis 
numerandos nobis et nostre Curie debeat in scriptis deferre, 
alioquin a dicto termino inantea dicte venditiones alienationes et 
acquisitiones pro nullis habeantur et nullius sint momenti et exnunc 
prout extunc eas iam factas et que fient in futurum cassamus et irritamus 
et eas esse decernimus inutiles et inhanes. 
[XXXV] Item statuimus, ordinamus et precipimus quod Peppus 
Çuffolli, Benatus Rodulfi, dominus Balduinus Nicholay Balduini, Arnolfucius 
domini Mathei, Palmerius domine Fusce, Bartholinus de 
Palatio, Iohannes Soldaderius, Gregorius de Aldrovandis, Iacobus 
Raynerii, dominus Girardus domini Aycardi, Guelfus de Açardis, 
Anthonius domini Açardi, Ugolinus et Almericus de Rustigellis, dominus 
Paucantra Raynerii, Milonçus de Milonçis Franciscus comitis 
Rodulfi, Albertus Bassanus, Cavalerius eius frater, Petrus Stulti, Ardolus 
Milonçolus, Leonardus domine Guglesche, Petrus Novellus, 
Gauçolus Vallis, Sanctus condam Marcucci, Andreas Tachus, Amaçabò 
notarius, Bonaventura Petri Blachi, Çambonus Diviti, Petrus Bonensegne 
et Tassonus de Perfelixiis omnes de civitate Çesene confinati 
et singulariter omnes et singuli confinati et etiam alii quicumque tam 
de civitate Forlivii, Çesene quam de aliis terris in rebellione Ecclesie 
existentibus, si infra festum Pascati Resurectionis Domini proxime 
non venerint et steterint ad mandata domini pape Romane Ecclesie 
et nostra et a confinibus sibi datis per comunitates rebellium recesserint 
ab inde in antea habeantur pro perfidis bannitis et rebellibus 
Ecclesie et licite et impune possint a quibuscumque offendi ubique 
et eos exnunc prout extunc infideles et rebelles Ecclesie decernimus 
et eorum bona Camare Ecclesie Romane publicamus; et insuper omnibus 
penis contra rebelles promulgatis eos decernimus subiacere. 
[XXXVI] Item statuimus et ordinamus quod possessiones vel 
iura illorum qui ad mandata domini pape Ecclesie Romane, et nostra 
venerint et venient in futurum, non vendantur nec alienentur per 
aliquas comunitates sive rectores civitatis vel locorum vel aliquam 
singularem personam de predictis civitatibus vel locis, que sunt in 
rebellione Romane Ecclesie; et quod aliqua persona que sit in rebellione 
Romane Ecclesie de possessionibus et iuribus predictorum, qui 
ad mandata venerunt et venient in futurum, non debeant emere nec 
alio modo vel forma acquirere, nec aliquis rector sive comunitas sive 
aliqua persona rebellis vel in dictis civitatibus et locis rebellium
  |  
  |