dicitur: Ipsi obligati sunt et ceciderunt. Hinc est quod Dominus
dixit eis, quando fecerunt vitulum in Oreb et adoraverunt sculptile
et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fenum,
Exo. XXXIII: Iam nunc depone ornatum tuum, ut sciam
quid faciam tibi. Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a
monte Horeb.
De superfluo ornatu mulierum, et de diminutione vestimentorum in aliquibus
viris.
De superfluo ornatu sic habes in Ysaia III: Pro eo quod elevate
sunt filie Syon et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum
ibant et plaudebant et ambulabant et pedibus suis composito gradu
incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Syon, et Dominus
crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum
calciamentorum et lunulas et torques et monilia et armillas et
mitras et discriminalia et periscelides et murenulas et olfatoriola
et inaures et anulos et gemmas in fronte pendentes et mutatoria
et palliola et linteamina et acus et specula et syndones et vittas et
teristra. Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, et
pro crispanti crive calvitium, et pro fascia pectorali cilitium.
De diminutione vestimentorum sic habes in Ysaia XX: In
tempore illo locutus est Dominus in manu Ysaie filii Amos dicens:
Vade et solve saccum de lumbis tuis et calciamenta tolle de pedibus
tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discaltiatus. Et dixit Dominus:
Sicut ambulavit servus meus Ysaias nudus et discalciatus, trium
annorum signum et portentum erit super Egyptum et super Ethyopiam,
sic minabit rex Assyriorum captivitatem Egypti et transmigrationem
Ethyopie, iuvenum et senum, nudam et discalciatam,
discopertis natibus, ad ignominiam Egypti. Item IIII Reg. I, cum
quesisset rex Israel a nuntiis, quos miserat ad Heliam, dicens:
Cuius figure et habitus est vir ille qui occurrit vobis et locutus
est verba hec?, dixerunt: Vir pilosus et zona pellicea accinctus renibus.
Qui ait: Helyas Thesbítes est. Item de Iohanne Baptista sic
habetur, Mat. 3: Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de
|
|