: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

77


apostolorum principis societatem". vel aliquam * ad nominis
consequentiam pertinentem, voluti si vocatur Clemens, taliter
salutem insinues: "subditam in cunctis devotionem et clementis
Domini portionem" vel "cum clemente Domino portionem"
vel "devoti pectoris famulatum et clementis Christi subsidium".
Si autem Honorius vocatur, sic: "honoris celestis
copiam" vel "copie celestis honorem" dicendum est. Ita quoque
in ceteris fieri poterit secundum scriptoris arbitrium.
Item ad imperatorem: "Invictissimo Romanorum imperatori
Augusto C. gubernationi a Deo tradite dignissime presidenti R.
Venetie, Dalmatie atque Croatie dux omnimode devotionis
servitium" vel econverso, "obnixe servitutis commodum, subiecti
famulaminis obtentum" vel econverso, "conveniens et
honestum servitium" vel "convenientis honestatis" vel "honeste
congruitatis servitium".
Cum vero imperatori ab archiepiscopis vel episcopis vel
aliquibus ecclesiarum prelatis delegatur, salutationi post
inclitum servitium aliquid semper est addendum, quod eius
honoris amplitudinem insinuet, sic: "debitum servitium et rebellium
cunctorum victoriam vel hostium et patrie celestis gloriam"
vel "devotum servitium et orationes in Christo continuas"
vel ?precordiales orationes in Domino Iesu Christo? vel
"prosperis successibus ad vota pollere semperque cum Christo
gaudere" vel "adversis successibus privari et tandem cum
Christo gratulari" et similia.
Que autem imperatori vel aliquibus aliis ab apostolico diriguntur,
hec tantummodo verbo terminantur: "I. episcopus, servus
servorum Dei dilecto filio C. Romanorum imperatori augusto

Torna all'inizio