Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 123


Quorum unus manum ostendens late patenti vulnere sauciatam,
dicebat hoc sibi ex eiusdem siroppi malitia contigisse. Aiebat
enim quod forte sociis recedentibus, solus in domo remanens,
voluisset ex eadem potione latenter accipere, sicut imprudentium
quorumdam mos est velle quecunque viderint attemptare, maxime
cum ad expellendam egritudinem quam passus nuper fuerat illam
sibi crederet profuturam. Quam tamen, sic ferente fortuna, concave
manui prius infudit, digito manus alterius ipsam aliquamdiu
confricando. Cumque paulo post eam in terram effudisset, cutem,
dicebat, multis lesam apparuisse scissuris, eamque paulatim, ut
patebat, postmodum decidisse. Sed et Willelmus notarius, qui
ante adventum cancellarii Matheo notario servierat, dicebat quemdam
ex hominibus eiusdem Mathei sepius ad se venisse, et ex
parte domini sui rogasse importunius ut ei domum in qua Robertus
Bellisinensis iacebat ostenderet. Hec omnia cum audisset
cancellarius, convoca[tis in domum suam electo Siracusano, Matheo
notario, Richardo Molisii comite, Rumoaldo Salernitano archiepiscopo
ceterisque e]piscopis ac plerisque [proceribus], rem eis totam
exposuit iussitque Salernum eorum consiliis accersiri.
XXXXVIIII. [De] captione Salerni medici
qui propinavit venenum.
Qui, cum interrogatus esset utrum ipsi Roberto medicinam
aliquam obtulisset, audacter et prompte respondit: numquam
ei quidpiam se dedisse. At ubi productis testibus falsum dixisse
convictus est, adicit nichil ei se dedisse quod lesionem posset inferre.

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio