Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 984


Ad quartum dicendum, quod Christus, inquantum nobis influxit per meritum,
dicitur caput nostrum, ut supra, dist. 13, qu. 2, art. 1, dictum est. Ex capite
autem non recipitur influxus in membris divisis, sed in membris coniunctis
capiti, quantumcumque caput ex se sufficiens sit ad influendum. Unde quamvis
meritum Christi sit sufficiens ad delendum peccata, tamen ad efficientiam deletionis
requiruntur ea quae capiti coniungunt. Huiusmodi autem sunt fides et caritas. Et
ideo Magister assignat fidem passionis, et caritatem quasi causas
efficientiae deletionis culpae; causam tamen sufficientiae assignat in hoc quod
dicit, quod mors Christi est verum sacrificium, per quod peccata delentur. Unde
quamvis ex aliis divinis beneficiis et sanctorum exemplis caritas excitetur, non
tamen coniungit merito sufficienti ad culpae deletionem inquantum ex eis excitatur,
sed inquantum excitatur ex passione Christi.
Similiter dicendum ad quintum de fide.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod aliquid in alterum
effectum inducere possit, duo requiruntur: unum ex parte agentis, scilicet quod
habeat virtutem sufficientem ad inducendum illum effectum; alterum ex parte
recipientis, ut scilicet dispositum sit ad suscipiendum actionem. Christi autem
qui nobis meruit deletionem peccatorum, invenitur sufficientia ad delendum
omnia peccata nostra ex duobus: scilicet ex actione, in qua meritum consistit,
quae agit ut divina, eo quod est actio Dei et hominis, ut dictum est; et ex hoc
habet infinitam in merendo efficaciam; et iterum ex eo quod passio abstulit, scilicet
animam Deo unitam, quae etiam habebat infinitum valorem ex hoc quod
est Deo unita; et ex hoc est infinita efficacia in satisfaciendo.
Ex parte autem nostra requiritur ut nos praeparemus ad meriti Christi effectum
in nobis suscipiendum per fidem intellectus, et caritatem affectus, et per imitationem
operis, quod quidem non contingit in omnibus; et ideo quo ad sufficientiam
satisfactionis et meriti, omnia peccata per Christi passionem deleta sunt,
non autem quantum ad efficientiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in illis qui damnantur, est indispositio ad recipiendum
effectum meriti Christi; unde ex hoc contingit quod eorum peccata
non delentur, non ex insufficientia meriti passionis Christi.
Ad secundum dicendum, quod etiam in sanctis qui fuerunt ante Incarnationem,
habuit effectum passio Christi, inquantum fidem habebant passionis ipsius, per
quam iustificabantur. Quia autem passio nondum erat in rerum natura, sed in
fide eorum, inquantum personali actione in Christum credebant: ideo illa iustificatio
qua per fidem passionis Christi iustificabantur, non se extendebat nisi ad
removendum personale impedimentum, non autem ad removendum impedimentum
naturae: et propter hoc ipsi quidem a peccato mundabantur, sed paradisi
ianuam non intrabant, quia nondum erat amotum impedimentum naturae.

Torna all'inizio