7. Igitur egressi de Scadinavia Winnili, cum Ibor et Aione ducibus, in
regionem quae appellatur Scoringa venientes, per annos illic aliquot consederunt. Illo
itaque tempore Ambri et Assi Wandalorum duces vicinas quasque provincias bello
premebant. Hi iam multis elati victoriis, nuntios ad Winnilos mittunt, ut aut tributa
Wandalis persolverent, aut se ad belli certamina praepararent. Tunc Ibor et Aio, adnitente
matre Gambara, deliberant, melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum
eandem solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius
quam servituros. Erant siquidem tunc Winnili universi iuvenili aetate florentes, sed
numero perexigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae tertia solummodo
particula fuerint.
8. Refert hoc loco antiquitas ridiculam fabulam: quod accedentes Wandali ad
Godan victoriam de Winnilis postulaverint, illeque responderit, se illis victoriam
daturum quos primum oriente sole conspexisset. Tunc accessisse Gambaram ad Fream,
uxorem Godan, et Winnilis victoriam postulasse, Freamque consilium dedisse, ut Winnilorum
mulieres solutos crines erga faciem ad barbae similitudinem componerent maneque
primo cum viris adessent seseque a Godan videndas pariter e regione, qua ille per
fenestram orientem versus erat solitus aspicere, conlocarent. Atque ita factum fuisse.
Quas cum Godan oriente sole conspiceret, dixisse: "Qui sunt isti longibarbi?". Tunc
Frea subiunxisse, ut quibus nomen tribuerat victoriam condonaret. Sicque Winnilis
Godan victoriam concessisse. Haec risui digna sunt et pro nihilo habenda. Victoria
enim non potestati est adtributa hominum, sed de caelo potius ministratur.
9. Certum tamen est, Langobardos ab intactae ferro barbae longitudine, cum
primitus Winnili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam iuxta illorum linguam
|
|