Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 152


20. Ibi itaque Lupo duce perempto, reliqui qui remanserant sese per castella
communiunt. Avares vero per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis invadunt
vel subposito igni conburunt. Qui cum per aliquot dies hoc face rent, a Grimualdo eis
mandatum est, ut iam a devastatione quiescerent. Qui legatos ad Grimualdum mittunt,
dicentes Foroiuli se minime relicturos, quam armis propriis conquisissent.
21. Tunc Grimuald necessitate conpulsus exercitum quoadunare coepit, quatenus
Avares de suis finibus exturbaret. In medio itaque campo sua castra et Avarum
hospitium conponens, cum exercitus partem exiguam haberet, eosdem ipsos quos
habebat diverso habitu variisque instructos armis ante oculos legatorum per dies aliquot,
quasi novus iugiter exercitus adventaret, frequenter transire fecit. Avarum vero
legati dum eundem ipsum exercitum aliis et aliis modis praeterire conspiciunt,
inmensam Langobardorum multitudinem esse, crediderunt. Quibus Grimuald ita dixit:
"Cum omni hac quam vidistis exercitus multitudine statim super cacanum inruam et
Avares, nisi de Foroiulanorum finibus velociter exierint". His visis et auditis legati
Avarum cum haec suo regi nuntiassent, mox cum omni suo exercitu ad proprium
reversus est regnum.
22. Denique Lupo hoc modo ut praemisimus interempto, Arnefrit, eius filius,
voluit in loco patris aput Foroiuli optinere ducatum. Sed metuens Grimualdi regis
vires, fugiit ad Sclavorum gentem in Carnuntum, quod corrupte vocitant Carantanum.
Qui postea cum Sclavis adveniens, quasi ducatum eorum viribus resumpturus, aput
Nemas castrum, quod non longe a Foroiuli distat, inruentibus super se Foroiulanis,
extinctus est.
23. Deinde ordinatus est aput Foroiuli dux Wechtari, qui fuit oriundus de Vincentina
civitate, vir benignus et populum suaviter regens. Hunc cum audisset Sclavorum
gens Ticinum profectum esse, congregata valida multitudine, voluerunt super
Foroiulanum castrum inruere; et venientes castrametati sunt in loco qui Broxas
dicitur, non longe a Foroiuli. Secundum divinam autem dispositionem contigit, ut
dux Wechtari superiori vespere a Ticino reverteretur nescientibus Sclavis. Cuius
comites cum ad propria, ut adsolet fieri, remeassent, ipse hoc nuntium de Sclavis

Torna all'inizio