Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 114


et dum intelligit quanto ludibrio criminosi et pusillanimes
respergebantur, a similibus caveat, ne parem infamiam ex post facto
incurrat. Nam cum geste res et maiorum acta recoluntur, ad eadem
facienda passibus tenditur affectuosis, ut de re consimili similis
valeat gloriari. Quilibet autem rex Alexandrum desideranter imitaretur,
dum audit quod orbem universum posuerit sub tributo. Quilibet
in bello existens Iudam Machabeum libenter sectaretur, qui cum
paucissimis devicit potentissime Philisteos. Quilibet dives se ipsum
recognoscere debet, ne ab alto corruat sicut Nabuchodonosor, qui
edificavit statuam auream in campo Dyrach provincie Babilonis.
Quilibet princeps minima vereatur ad tempus, ne perdat caput, sicut
Holofernes per manum Iudit vidue amisit. Troiani per Helenam et
Cartaginienses per superbiam fuere ad nichilum redacti. Iulius Cesar
devicit Alamanniam, et Scipio Affricam, unde dictus est Affricanus.
Titus et Vespasianus tam diu Ierusalem post mortem Christi obsederunt,
quousque plenam habuere victoriam, et in triumphi signum
archam federis, mensam propositionis et candelabrum aureum reduxerunt
ad Urbem; unde postmodum factus est arcus triumphalis
iuxta Cartulariam, in quo universa, que predixi, sunt in marmore
sculpta. Alius vero arcus, longe preciosior illo, est quasi collateralis
Coliseo, in quo sculturis mirificis Cartaginiensia prelia continentur.
Sed plures triumphales arcus sunt Rome vetustate consumpti, in
quibus fuerunt sculpte principales victorie Romanorum. Adrianus
quidem imperator in signum. perpetue memorie mirabiliter sculpi
fecit troianam istoriam in quadam colunna, que adhuc Rome consistit
erecta. Nam Romani per sculpturas, et Greci per imagines rerum
excelsarum posteros esse memores voluerunt. Set commendabilius
per libros, quam sculpturis vel imaginibus, preterita conservantur.
Ab ipso quippe mundi principio res gesta fuere a pluribus redacte
in scriptis, ne antiquorum memoria deperiret. Porro septuaginta
interpretes, Iosephus et Ieronimus omnium genealogiam ab Adam
usque ad adventum Altissimi translatarunt, Pharaonis et israelitici
populi facta studiosus conscribentes. Verum quia superfluum esset

Torna all'inizio