Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 283

Tomus I


faciemus inviolabiliter observari, temporis habilitate
captata. Caeterum nos in manu forti
et copia thesaurorum, sic ad ultimum exterminium
nostrorum rebellium, et statum
pacificum fidelium procurandum, partes Italiae
magnifice repetemus, quod rebellium ipsorum
temeritas, qui de nostra forsan absentia
gloriantur [divina nobis assistente potentia
quae tueri nos jugiter consuevit] in adventu
nostri culminis evanescet.
Cap. XXIII.
Capitaneo suo in Thuscia, ut studiose procedat
super eisdem.
Sine literarum nostrarum judiciis vel
expressionibus nunciorum, tuae devotionis
industriam scire confidimus,
quantum ex castro et villa, dum in fide nostra
persisterent, nostris posset negotiis afferri compendium,
quantumque per ea, si in partem
contrariam cederent, grave dispendium
timeretur velut in cujus gremio a nobis
in Liguriam, et ad vos abinde praecipuo seu
singulari, quin potius necessario transitu remanente,
tanquam deficientibus aliis viarum
passagiis, inde sit unica clavis ad januam, quae
nobis nostrisque reserare potest et claudere
transitum et regressum. Cum igitur villa ipsa,

Torna all'inizio