Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 8


tractaturos: et in secundo reddidimus eam docilem, narrando
ordinem dicendorum: restat ut in hoc capitulo tertio
reddamus eam attentam, declarando quanta sit utilitas
in dicendis. Nam quia communiter homines odiunt
sermonem perscrutatum, ut plurimum auditores sunt benivoli
proferentibus sermones faciles, et superficiales.
Quod si in aliis scientiis hoc est corruptio appetitus, in
morali tamen negocio, ubi modus rei requirit traditionem
figuralem et grossam, non est corruptio appetitus, sed magis
est ordo rectus et debitus. In huismodi ergo arte ex
facilitate tradendi redditur auditor benivolus: sed ex ordine
dicendorum redditur docilis; nam quis maxime efficitur
docilis idest habilis ad capiendum doctrinam, si ei
dicenda quadam serie, et ordine proponantur. ex utilitate
autem dicendorum redditur auditor attentus, nam quilibet
attente audit, si sperat se utilia auditurum. Ex dicendis
autem, si recte cognoscantur, et debite observentur,
consequitur maiestas regia (quantum ad praesens spectat)
quatuor, quae quilibet maxime amare, et desiderare
debet. Primo enim lucrabitur maxima bona. Secundo lucrabitur
seipsum. Tertio alios. Quarto consequetur, ut habeat
ipsum Deum, et felicitatem aeternam. Distinguuntur
quidem uno modo ipsa bona: quia quaedam sunt bona
minima, quaedam media, quaedam maxima. Minima,
sunt bona exteriora. Media, sunt bona interiora, quae possunt
esse communia bonis, et malis: huiusmodi sunt industria
mentis, ingenium naturale, potentiae animae: his enim
bonis etiam ipsi mali participant. Bona vero maxima,
sunt bona interiora, quae mali participare non possunt: cuiusmodi
sunt virtutes, quibus (secundum Sanctos, et etiam
secundum Philosophos) nemo male utitur: dicitur enim
I. rhetor, quod solae virtutes sunt, quibus non contingit
male uti. Alio modo distinguuntur bona, ut patet per Philosophum
tam in Magnis moralibus, quam etiam in Ethicis,
quia quaedam sunt delectabilia, quaedam utilia, quaedam

Torna all'inizio