Panormum praedatum proficiscenti, exercitu innumerabili undique conflato, ex improvviso
apud Miselmir occurrunt, anno incarnati Verbi MLXVIII. Porro comes, eminus eos conspiciens,
totus infremuit; omnesque suos in unum coërcens, subridendo ait suis: "Eja - inquit nobilium
praedecessorum nobiliores! Fortuna vobis favens, praedam, quam longius quaerere
disposueratis, labori vestro parcens, ultro vobis obviam, ne plus in conficiendo itinere
fatigemini, adducit. Ecce praeda a Deo nobis concessa! Auferte iis, qui ea indigni sunt!
Utamur ea, dividentes apostolico more, prout cuique opus est. Ne exhorrescatis jamdudum
a multotiensque a vobis devictos. Si ducem mutaverunt, eiusdem nationis, qualitatis, sed
et religionis est, cuius et caeteri sunt. Deus autem noster immutabilis est; et, si a nobis
non mutatur integritas fidelis spei, nec ab ipso mutabitur sententia triumphalis auxilii".
His dictis, acieque suorum prudenter ordinata, cum hoste congreditur. Fortiter nostris
agentibus, gens inimica in tantum debellatur, ut vix ex tanta multitudine superesset, per
quem rei eventus Panormi renuntiaretur. Nostri vero triumphalibus spoliis plurimum ditantur.
XLII. - Moris vero Saracenorum est, ut columbas, frumento et melle infuso domi nutrientes,
cum aliquorsum longius digrediuntur, masculos sportulis inclusos, secum ferant; ut,
cum aliquid novi fortuna illis administraverit, quod domi scitum velint, chartulis eventus suos
annotantes et collo avis, vel certe sub ala, suspendentes, avibus dimissis per aëra, familiae
domi sollicitae, utrum prospere erga peregrinos amicos omnia agantur, notificare accelerant.
Avicula enim dulcedine grani melliti, quam domi degustare saepius assueverat, illecta, reditum
accelerat, chartulas morem suum scientibus repraesentat. Huiusmodi sportulas cum avibus
comes inter reliqua spolia accipiens, avibus cum inscriptis sanguine chartulis dimissis, tristis
fortunae eventus Panormitanis repraesentat. Urbs tota concutitur: lacrimosae voces liberorum
et mulierum per aëra coelum usque attolluntur. Gaudium nostris, illis tristitia parturitur.
XLIII. - Principabatur tunc temporis urbi Barensi sub imperatore graecus quidam,
Argeritius nomine, qui, cum caeteris civibus pro tempore et loco consilio habito, chartulis
aerumnas urbis civiumque, sed et hostium infestationem, adnotans, clam de nocte per quendam
ab urbe digredientem Diogeno, Costantinopolitano imperatori, dirigit: urbem, quae,
sola in eius fidelitate persistens, undique hostili incursione quatiebatur, nisi citius subveniat,
se amissuros sciat, victus penuria; se - jam tertio anno instantibus hostibus - circumsepto,
cives, diutino certamine deficientes, deditionem parare; nisi ipsam retineat, spem nullam de
recuperatione pervasae ab hostibus patriae ulterius reservari.
Legatus, quod instructus erat, fideliter adimplere satagens, brevi magnum conficiens
iter, Byzantium venit. Acceptas epistolas imperatori repraesentare vadit: epistolis orationem
|
1
5
10
15
20
25
30
|