Littera missa Dario a suis principibus etc.
"Dario preclaro deo magno Nostadi seruitutem etc. Non
decebat me talia uestre mittere maiestati, sed inuitus et coactus
hoc facio. Sciat itaque uestra sublimitas, quod duo magni principes
nostri prelium cum Alexandro commisimus, diemque ultimam
signauerunt. Ego autem grauissime uulneratus aufugi, et
plurimi eciam nostri potentissimi atque preclarissimi milites
uestrum imperium denegantes miserunt exercitum Alexandro,
qui honorifice recepit eos illisque regales prouincias erogauit."
Relecta epistula Darius scripsit Nostadi principi suo, ut preparet
exercitum militum et uiriliter genti Macedonie contrastaret.
57. Scripsit eciam aliam epistulam ad Porum, regem Indorum, ut
sibi dignaretur auxilium impertiri. Porus autem scripsit Dario sic:
Responsio Pori ad Darium etc.
Porus, Indorum rex, Dario, regi Persarum, salutem etc.
Quia rogasti nos, ut in uestrum subsidium ueniremus, parati
sumus et fuimus semper, in uestrum adiutorium aduenire, sed
impediuit nos infirmitas, qua tenemur. Nobis enim molestum
est de iniuria, quam grauiter es perpessus. Vnde scias me cum
decem legionibus militum in uestrum adiutorium proxime accessurum
etc.
Quomodo mater Darii scripsit ei, ne cum Alexandro pugnaret
58. Cum audisset Rodogo, mater Darii imperatoris, quod
prepararet se Darius, ut cum Alexandro aliam pugnam committeret,
tristis effecta est ualde, statimque scripsit epistulam Dario
tali modo:
Littera matris Darii missa filio suo Dario etc.
"Regi regum Dario Persarum, dulcissimo filio suo, Rodogo
mater eiusdem gaudium dirigit. Audiuimus, quod prelium tuum
congregasti et alias gentes plurimas, ut cum Alexandro iterum
prelieris, sed nil tibi quod ualet; nam si omnes habitantes in
orbe congregares in unum, sibi minime resistere posses, cum
diuina prouidencia ipsum foueat et sustentet. Dimitte igitur
sensum altitudinis et declina paululum a gloria tua, fauens
magnitudini Alexandri. Melius enim tibi est relinquere, que
tenere non potes, ut ea, que teneri possint, pace fruantur, quam
dum uelis omnibus imperare et tu ab omnibus excludaris."
Relecta Darius epistula turbatur et fleuit ualde, uenientibus sibi
parentibus in memoriam etc.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|