Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 107


luciferum genui te. Et in fine saeculorum dominus dicit: Filius meus
es tu. Ego hodie genui te.
'Hodie' etenim tempus infra tempus
significat, 'ante' uero omnia tempora praecedit, licet sit soli deo
'hodie' omne tempus deputandum. In libro autem 'De incarnatione
domini' sexto quia Christus uerus dei sit filius, sic ait: 'Aduersus',
inquit, 'omnes hereses generalis ista est fides, quia Christus
est dei filius et sempiternus ex patre et natus ex uirgine'. Et paulo
post: 'Cum dominus semper esset aeternus, incarnationis sacramenta
suscepit non diuisus sed unus, quia utrumque unus et unus
in utroque, hoc est uel diuinitate uel corpore'. Idem ibi ipsius quasi
domini uerbis usus: 'Deus igitur ante carnem, deus in carne
perfectionem naturae adsumpsit humanae'. Idem in eodem:
'Numquid cum et diuinitatem eius adoramus et carnem, Christum
diuidimus? Numquid cum in eo imaginem dei crucemque ueneramur,
diuidimus eum?' Illud autem eiusdem uenerandi doctoris testimonium,
quod in tuis insertum litteris non ignoratur, quod tibi
quasi praestabilius uidebatur tuae consulere pertinaci obiectioni, in
eo quod Christum adoptiuum dei filium usurpare non cessas, quia
dixerit: 'Nam ipso usu nostro est adoptiuus filius et uerus filius',
tu uero uitiose more tuo posuisti: 'Nam ipse', ais, 'usu nostro est
adoptiuus filius'. 'Ipse' pro 'ipso' exarasti, quasi de Christo uir iste
dixisse anilibus frustratus ineptiis putasti, cum in ea disputatione,
in qua hoc capitulum studuit promulgare, nihil de adoptionis
praerogatiuo linguae flauello inspicitur uentilasse, sed contradicentibus
sibi obsistens, qui naturae uocabulum in dei appellatione
sacris insertum foliis minime posse reperiri coniectare conabantur,
ac per hoc coaceruatis plurimis diuinarum rerum documentis,
quibus luce clarius reuicti satis habundeque sufficere non fuit
inualidum, uoluit etiam communi dumtaxat usu locutionis refellentia

Torna all'inizio