Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 372


CAP. XXV
Pugnae pactiones constituuntur.
De pugna ergo inter reges per sollemnes nuntios
arduus fit tractatus, sed de numero compugilum
et loco certaminis aliquantulum alternativa
vota discordant. Rex enim Aragonum metuebat
de dolo regis Caroli, et suorum potentiam,
ne, si forte vinceret, vinceretur, et, si bellum
perderet, perderetur. Propter quod cum obtulisset
in Calabria cum rege Karolo pugnaturum,
petiit obsidem principem unicum natum regis.
Sed nec de numero concertantium magno unquam
voluit concordare rex Aragonum, nam cum ageretur
de C militibus assumendis hinc inde, respondit
nuntiis regis, dicens: "Ubi invenientur
C ita boni milites armis experti, qui possint ad
tantam pugnam idonei reputari? Nos diffidimus
posse illos apud nos, vel in toto regno Aragoniae
reperiri. Forsitan nec in utrisque regnis Italiae,
Hispaniae, ac Aragonum reperirentur hujusmodi;
et, dato quod inveniamus eos, illos forsitan
nolumus hujus pugnae discrimini exponere;
et si nos omnino vellemus, forsitan ipsi nollent
sub tanto discrimine laborare; et si vellent
obtentu nostro ad onera tantae pugnae promptos
suos humeros exhibere, nos tamen considerato
quod totum propterea nostrum regnum
posset velli, nollemus eos huic casui fortuito
demandare". Hiis et aliis verbis rex Aragonum
cum nuntiis regis Karoli longo tractatu tantum
de numero disceptabat, quamquam pugnam finaliter
acceptasset.
De loco ad haec pugnae, recensitis singulis locis
communibus, demum ad concordiam venientes,
firmatum est, juramento hinc inde per procuratores
praestito, et per plures uniuscujusque
partis milites magnos viros, quod in eodem campo
prope Burdegalam civitatem, quae subest regi
Angliae Odoardo, quem reges praedicti communem
reputabant consanguineum et amicum, debeat
haec concertatio consummari. Locus enim
ille communis per consequens propter dominium
dicti regis Angliae credebatur, quamquam magis
Gallicis propinquaret. Fuit tamen intentionis
regis Caroli, et hoc inter nuntios regum ipsorum
fuit juramento vallatum, quod C cum C deberent
in campo ad haec deputato communiter
concertare. Sed qui cum nuntiis firmatae pugnae
tractatibus adfuit ...... quod rex Aragonum,
quotiens de hujusmodi secum certamine agebatur,
duplici verbo protestabatur de numero,
quasi diffidens posse C electos, et huic pugnae
opportunos, milites invenire.

Torna all'inizio