Inter tam multas hec exornaverit una!
Gloria magna quidem magnum vicisse Siphacem;
Sed maior, michi crede, graves domuisse tumultus
Pectoris atque animo frenum posuisse frementi.
Preconem me virtutum memoremque tuarum
Semper habes; tua facta libens et dicta renarro
Cetera tu tacito tecum sub pectore volve
Nec tibi verba prius, quam mens sibi nota ruborem
Excitet. Egregia hoc bello tua sensimus arma
Attamen auspiciis nostris - ignosce - patenti
Concursum est acie; nostro quoque nomine parta est
Romano hec presens populo victoria; nec te
Preterit et regem et regnum suaque omnia nobis
Deberi. Romam patere hic inimicaque coniunx
Regis eat, precibus que bellum pavit, et hostis
Filia tam magni est et pars non parva triumphi.
Vince animum teque ipse doma, nec multa decora
Commaculare velis unius crimine facti.
Aspice quam fructus nichilo minor ira dolorque,
Quantus ab obsceno tibi sit metuendus amore
Quid deceat regem, quam per se feda libido.
Dixerat: ast illi iamdudum ex ore ruebant
Certatim lacrime, veluti cum candida tectis
Nix hesit, veniat tepidis si flatibus Auster,
Liquitur, et grandes subito per inania gutte
Precipitant. Tum pauca refert: «Mihi maxima cura est
Imperio parere tuo: fortuna salusque
In manibus tibi nostra sedet. Tu pectoris estus
Vincis, et affectus miseri moderaris amantis.
|
420
425
430
435
440
445
|