Stephanus III papa: Epistolae

Pag 559


Itaque, praecellentissimi filii, magni, victoriosissimi reges et Dei providentia
nostri Romanorum patritii, coniungentes ad nos fidelissimi ac sollertissimi vestri missi,
scilicet Gauzibertus reverentissimus et sanctissimus a frater noster episcopus atque
Fulebertus religiosus et Ansfredus seu Helmgarius gloriosissimi viri, detulerunt nobis
honorabiles et nimis desiderabiles syllabas vestras, a Deo instituta regale potentia
directas, per quas innotuistis: contentionis rixas ac litigia inter vos versata fuissent,
sed annuentae Domino nunc ad veram dilectionem et unitatis concordiam et fraternam
amorem conversi extitisse videmini. Quo audito, magno gaudio atque laetitia una
cum universo populo nostro istius provintiae a vobis redemptae repleti sumus et
gemina festivitatis gaudia peregimus, inmensas Deo nostro omnipotenti referentes
gratiarum actiones atque victricem eius claementiam conlaudantes, consona cum prophetica
voce cantantes atque dicentes: ‘Benedictus es, domine Deus noster, et benedicta
omnia opera tua’. Ecce enim nunc gaudet Deus noster in caelis, gaudet et
universus corus angelorum, et in terra etiam cunctus exultat populus christianus; et
solus diabolus, inimicus pacis et discordiae seminator, luget, dum victum se esse et
superatum conspicit. Non enim aliter fidelium mentes existimare poterunt provenire,
quam quod nunc factum esse gaudemus, si Deus omnipotens illam pacem et fraternam
dilectionem in vobis multiplicet et multiplicatam conroboret, quam suis donavit sanctis
apostolis; unde de vestra unitatae et sancta spiritalis mater vestra Dei ecclaesia et
eius universus populus exultat.
Nam sic vero et in is ipsis vestris ferebatur apicibus: tota vestra virtutae vos
esse decertaturos pro exigendis iustitiis protectoris vestri beati Petri et sanctae Dei
ecclesiae atque in ea promissione amoris, [quam cum] vestro pio genitore, sanctae
recordationis domno Pippino, eidem principi apostolorum et eius vicariis polliciti estis,
esse permansuros et plenarias iustitias sanctae Dei ecclesiae atque eius exaltationem
esse operaturos. Et quidem nos, excellentissimi filii, christianissimi, magni regis,
omnino de hoc certi atque in omnibus satisfacti sumus: quod nulla hominum suasio
aut thesaurorum copiosa datio vos poterit declinare aut ab eadem vestra promissione,
quod beato Petro spopondistis, quoquo modo inmutare. Tamen nunc firmitatem
vestram comprobavimus, dum non corruptori et fragili homini, sed Deo omnipotenti
et eius apostolorum principi placere procurastis.
Unde obnixae tamquam praesentialiter petimus et coram Deo vivo, qui vos
regnare praecepit, coniuramus excellentiam vestram, ut plenarias iustitias beati Petri
sub nimia velocitate secundum capitulare, quod vobis [per] praesentes vestros fidelissimos
missos direximus, exigere et beato Petro reddere iubeatis, sicut et vestra
continet promissio, et omnia, quae beato Petro et eius vicariis cum vestro sanctae
memoriae pio genitore promisistis, adimplere dignemini, quatenus, intercedente eodem
principe apostolorum, perfectam ab omnipotenti Deo in praesenti vita et futura beatitudine
suscipiatis. Post Deum in vobis habemus fiduciam et in vestro amore atque
caritatis dilectione firmiter usque ad animam et sanguinis effusionem una cum universo
populo permanemus atque permanebimus. Tamen et de hoc et de omnibus
iustitiis beati Petri praedictis vestris missis subtilius locuti sumus, vestro regali culmini
cuncta enarrandum. Et, ea, sicut terra siciens imbrem prestolatur, ita vestrum
auxilium et congruum effectum de nostris petitionibus postulamus.

Torna all'inizio