7. Praeterea, omne quod habet aliquid ab alio, in se consideratum non habet
illud; et caret illo, si sibi relinquatur. Sed Filius habet esse ab alio. Ergo in se
consideratus non habet esse; et si sibi relinquatur, non esset. Sed haec est conditio
creaturae, secundum quam dicitur vertibilis in nihilum: quia omnia in nihilum
reverterentur, nisi ea manus conditoris teneret. Ergo Filius est creatura.
SED CONTRA, nulla creatura est consubstantialis Creatori. Sed Filius est consubstantialis
Patri, ut dicitur Ioan. 10, 30: «Ego et Pater unum sumus». Ergo
Filius non est creatura.
Praeterea, omnis creatura portatur per potentiam Creatoris. Sed id quod omnia
portat non portatur. Ergo id quod omnia portat, non est creatura. Sed hoc est
Filius: Hebr. 1, 3: «Portans omnia Verbo virtutis suae». Ergo Filius non est
creatura.
Praeterea, nihil est in Deo quod sit creatura. Sed Filius est in Deo Patre, cum
sit Verbum eius, et omne verbum est in dicente. Ergo Filius non est creatura.
Praeterea, omne quod dicitur per similitudinem, reducitur ad id quod proprie
dicitur. Sed homines dicuntur Filii Dei per assimilationem ad unicum Filium;
Roman. 8, 29: «Conformes fieri imaginis Filii sui». Ergo ipse proprie Filius
dicitur. Sed nullus dicitur proprie filius alicuius nisi habeat eamdem naturam
specie quam habet pater, et vere; ergo Filius est vere Deus. Sed nulla creatura
est huiusmodi. Ergo Filius non est creatura.
Solutio
Respondeo dicendum, quod Filius naturaliter a Patre procedit: hoc enim ipsum
nomen filiationis demonstrat, si vera filiatio sit: quod oportet maxime esse in
illa filiatione et paternitate, ex qua omnis paternitas et filiatio in caelo et in
terra nominatur: ad Eph. 3. Maxime enim vera sunt quae sunt causa esse veritatis
in aliis, ut dicitur 2 Metaph.. Omne autem quod naturaliter procedit
ab altero, duo habet. Unum est quod aequatur ei a quo procedit: quia natura
non postponit facere opus suum, nisi sit ex defectu agentis: qui quidem
defectus est in eo, quod agens naturaliter non habet perfectam virtutem ad
agendum; sicut pueri ad generandum: vel in eo quod agit per transmutationem
exterioris materiae, unde effectus non sequitur nisi in fine transmutationis, et
sic oportet quod duratione sequatur suam causam agentem: quae longe sunt a
Deo, cuius virtus non augetur, neque materiam ex qua operetur requirit. Restat
ergo quod omne naturaliter a Deo procedit, coaeternum sit ei; et ita
Filius est ab aeterno.
Aliud est quod oportet esse in eo quod naturaliter procedit ab altero, quod sit
simile ei a quo procedit; quia natura intendit sibi simile producere inquantum
potest; unde quod aliquid naturaliter procedens non habeat perfectam similitudinem
|
|