Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 356

Tomus I


Cap. LIV.
Item Comiti Casertano, super eisdem: videlicet
super obsidione castri Viterbii.
Si multae, vel de multis aliquae, quas misimus
ad vos literae pervenerunt, res admirationis
est plena, quod pro conservando
coronae Imperialis honore, ad nos celeriter
cum ipso quod habetis exfortio non venistis.
Nam non solum literae quas frequentius direximus,
verum etiam rumor et fama publica potuerunt
referre, qualiter rebelles in nos supra
moram hostium et nationis barbarae
saevientes, instanter diebus et noctibus nos impugnant,
balistis, arcubus, fundis, nec non
et machinis, quas in summitatibus oppositarum
nobis turrium erexerunt, cum quibus
non tantum lapides jaciunt, verum etiam fulgurant
saepe ignem, quorum impugnationibus
potenter resistentes, de die potentius et de nocte
resistere nos oportet, propter quod vix per
horam somnum capere possumus, vel quietem.
Sane pro sono principis properantis, et
strepitum vestri adventus attrita et attenuata
sunt corda rebellium, et fidelium animi fortius
roborati, licet divulgari faciant proditores,
quod non venitis in contradam etsi
veneritis, non ducitis tantam gentem quod
possitis resistere vel stare vicinius contra eos.
Quocirca nobilitatem vestram, et dilectionem

Torna all'inizio