Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 321


contra Gallos procul dubio rebellabunt.
Eja ergo, et causam vestri navigii nullus sciat,
sed quidquid feceritis sit subitum et occultum,
donec ventis vela dabitis, et fortunae, quae de
more juvat audaces".
Jus est etiam credere quod dictum dompnum
Petrum ad capedinem regni Siciliae continuus
uxoris stimulus verbis et affectione perplexerit,
quae forsitan patris necem ultore gladio cupiebat,
idemque favet patriae nativae amor, et soli
natalis affectio, regnique delitiae fortius impellebant,
ut virum instanti suasione devinciret, ac
ad praedam tandem dulcibus amplexibus concitaret.
Quem enim suggestiones uxoreae ad gravia
et periculosa tentanda non commovent? Quem
non uxoris firmiter fallit affectus? quid non foeminei
dulces non seducunt amplexus? Nonne prima
parens tortuosi colubri suggestione decipitur?
nonne subsequenter Protoplastes uxorea suggestione
collabitur? an non alter conjugum per alterum
bonum vitae pereuntem amittitur, et morte
perpetua damnatur uterque? Crede, lector,
muliebri studio nonnumquam gravia discrimina
pervenisse.
CAP. IV
Galliae regis opera, Karolus regis Aragonum
consilium conatur cognoscere.
Cumque, inter haec, ad autumandam causam
tanti navigii dompni Petri, Karolus denuo se
convertens, non excuteret rancorem conceptae
suspicionis, ab animo sapientium suorum studet
indagare consilio, per quam viam possit praefati
dompni Petri propositum mentale detegere, causamque
tanti et cum tanta celeritate parati navigii
valeat perscrutari. Tandem, ex provida sui
deliberatione consilii, Philippo, regi Francorum,
nepti suo, et cognato regis Aragonum memorati,
suas litteras inter alias sub tali significatione
transmittit, ut videlicet sagaci perquirat indagine,
ac per alios faciat explorari, quo intentionis
proposito dictus rex Aragonum ad parandum
tam grande navigium moveatur, quoque sit
iturus cum ipso: quod, si rex Franciae per alios
hoc scire non valeat, ab ipso dompno Petro per
speciales litteras et apocrisarios suos aliquos indagare
procuret.
Igitur rex Franciae, devictus instantia patruelis,
nuntios speciales ad regem Aragonum sollicite
destinat cum literis forsitan continentiae interscriptae:

Torna all'inizio