Quod ad Infernum descendatur per peccatum 				c.83v.a 
et mortem. Quid sit mors. Unde dicatur. Quo 
modo cepit. 
Rubrica XXVI 
Dixi paulo supra quod in baratrum trudebantur qui, viciis 
atque flagiciis dediti, fidem catholicam non servantes, 
sine penitencia decedebant. Quamobrem duo sunt potissime 
ventilanda, mors scilicet et peccatum. Sed mors, 
extremum omnium terribilium, prius evacuetur. Que nil 
est aliud quam privacio calidi naturalis vel dic, secundum 
Platonem in Phedone: "  Nil est aliud quam anime a corpore 
separacio"  . Require in eodem li. c. XXVIII.Nam quod 
mortales est suscipit aliam formam; inmortalis vero anima 
separatur tamquam incorruptibile a corruptibili, prout scripsit 
Phylosophus in li. de Anima. Require duo sequencia 
capitula et plura alia que sequuntur. Et dicitur, //secundum 			c.83v.b 
Rabanum in IIII de Ori. rerum, a morsu pomi vetiti. 
Quod prius dixerat Apostolus in V capitulo ad Romanos 
scribendo: "  Per unum hominem peccatum intravit mundum 
dum et per peccatum mors, que transit in omnes homines,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |