Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 339


DE MARSI IN MELLONGE, ET IN PREZOLU.
IN Dei nomine. Scriptum precarie seu conveniencie, dum ab
omnibus non est cognitum, set a pluribus esse videtur, et est
manifesta causa, qualiter ego Benedictus filius quondam Ursi, qui
sum abitator in locus, ubi Rateraria vocatur, Marsicano territorio,
abui peticionem te amate Roffridus, venerabilis abbas ex monasterio
Sancti Vincencii, qui constructa esse dinoscitur super fluvio Vulturno,
ubi hunc presenti tempore regimen tenere videtur, ut aliquis
de res iuris proprietatis tui monasterii Sancte Marie de Apini[ani]ci,
qui subiectum est tui monasterii mihi suprascripti Benedicti, vel
ad meis heredibus, per scriptum conveniencie, dedissetis usque in
completi .XX. et .VIIII.em annis, pro eo quod ego suprascriptus Benedictus
dedi tibi suprascripti Roffridus abbas, a pars iam dicti
tui monasterii de res mobilie mehe iusto valiente libra[m] una[m],
pro restaurandum predictum tuum monasterium, quod apud te recepisti,
et receptum testasti abere, et in ipsa nostra conveniencia
interfuerunt tres idoneos nobiliores homines, quorum nomina sunt:
Maio, Pando, et Landolfo. propterea peticionem meam denegare
noluisti, sed libenti animo, bona et spontanea tua voluntate, unaque
per consensu et voluntate de cunctos fratres tuos tuique monasterii,
dedisti mihi suprascripti Benedicti, vel ad meis heredibus
usque in completi .XX. et .VIIII.em annis; hoc sunt de res iuris
proprietatis predicti monasterii: prima pecia de terra est in Melongie,
ubi Pratu vocatur, et est mensurata manibus, ad virga publica,

Torna all'inizio