contracta notitia loquamur audactius, qui utique quicquid
sumus offerimus, placare proponimus voluntatem.
Dilectionis itaque vestrae modestia sic nobiscum se gerat
civiliter, sic nostrae possibilitatis moderetur habenas, sic
facultatis limites metiatur ut in debitore conservet amicum,
et cum quietari non posset ad praesens nisi aliena
subjectione solutio, in amico si placet non aggravet
debitorem.
n. 22
Vobis, non alii, pie Cesar cedit ad gloriam et honorem
quod me totiens redditis per vestras literas gloriosum:
quasi dignus sim quod de gloria vestra glorificer, et de
prosperis successibus vestris exultem. Equidem nihil
mihi sic optabile posset afferi, sicut incolumis status,
felix processus, et insignis triumphus ejus a quo sum, et
sine cujus iudicio nihil sum, sub cujus umbra vivo,
magnificor et honoror. Hec, inquam, dum mihi contingunt,
nihil ex me mihi remanet, quod me beneplacitis
vestris non obliget et mandatis exponat; et novit Altissimus,
quod in his vivere, sub iis senescere cupio, et
dummodo placeat, mori concupisco. Ad hec, clementissime
principum, ne celem in me quod stimulat, data
venia, timens loquor quod in literis vestris quidam me
favor terruit, videlicet ubi dicitis:«Hortando mandamus
|
|