Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 160


illius diei superueniente nocte, non fuit amplius preliatum. Sequenti
uero die Greci Dyomedem et Ulixem ad regem Priamum
transmiserunt legatos ut, treug[u]a firmata, trium mensium per regem
Priamum inducie largirentur. Hiis autem legatis obuiauit
Dolon, quidam miles satis diues et nobilis et oriundus de ciuitate
Troyana. Qui legatis ipsis obuians et eos commeans regis Priami
conspectui presentauit. Legati uero legacionis sue causam regi
Priamo sinceriter explicarunt, rege tunc Priamo ad mensam diuersis
repletam cibariis existente in suorum innumerabilium nobilium
comitiua. Sed rex Priamus respondit eis in multa urbanitate uerborum
se statim exinde consilium habiturum. Et confestim, suis
consiliariis conuocatis, omnes in dandis predictis induciis conuenerunt,
excepto Hectore, qui de indulgendis eisdem omnino dissensit,
asserens Grecos ex dolo et astucia petere predictas inducias, sumpta
occasione fallaci quod uelint scilicet eorum mortuos interim sepelire,
cum ipsi uictualibus careant et pro acquirendis eisdem commodam
interim habeant facultatem, "et nos interim nostra uictualia
consumemus, que tamen nobis necessaria pro sustinenda tanta gente
in hac ciuitate nobiscum inclusa prorsus existant. " Sed ex quo
omnibus fuit acceptum, Hector noluit tantorum in i[d]dem concurrencia
consilia refricare. Quilibet enim discretus, interpellatus
ad consilium inter multos, licet omnes in vnam concurrant sentenciam,
si sibi aliud uideatur, non propterea consensus omnium debet
inducere silencium ori suo quin ipse dicat quid sibi uidetur,
cum multociens contigerit et contingat quod vnius sentencia etiam
minoris multos sapienciores ad sentenciam suam trahat utpote consilii
sanioris, quamuis semper aut frequenter obtineat quod multorum
sentencia soleat preualere, licet alius salubrius et melius
consilium submi<ni>stret. Et ideo Hector a dato tunc ab omnibus
consilio non discessit, licet sibi aliud exinde uideretur, vitans
uelle tantorum iudicium reuocare consilium. Quare trium mensium
inducie sunt concesse. Quod tam omnibus Grecis quam Troyanis
pugnantibus gratum extitit, ut a bello quiescerent infra tempus induciarum
ipsarum.
Et durante treuga predicta in commutacione vnius pro altero rex
Thoas a Troyanis et Anthenor liberatur a Grecis. Calcas autem,

Torna all'inizio