Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 580


QUAESTIO 1
Circa partem istam quinque quaeruntur: 1. Utrum omnium corporalium sit una
materia; 2. Utrum omnia corpora sint simul creata in speciebus suis distincta;
3. Si simul distinctionem receperunt, quomodo accipiendi sunt dies qui in principio
Genesis numerantur; 4. Si non simul distincta sunt, qualis fuit illa informis
materia; 5. De numero quatuor coaevorum.
ARTICULUS 1
Utrum omnium corporalium sit eadem materia.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnium corporalium sit materia una. Quorumcumque enim
est forma unius rationis, eorum est una materia communis, eo quod proprius
actus in propria potentia fit, ut dicit Philosophus. Sed
forma corporeitatis est unius rationis in omnibus corporibus. Ergo videtur quod
una materia sit superiorum et inferiorum corporum.
2. Praeterea, in littera dicitur, quod ex materia informi primo creata omnia corpora,
in formas distinctas formata sunt per opus distinctionis et ornatus. Ergo
omnium corporum est una materia.
3. Praeterea quorumcumque est resolutio actu vel intellectu in unum et idem
sicut in subiectum primum, eorum est materia una. Sed omnia corpora sunt
huiusmodi. Ergo etc.. Probatio mediae. Illud in quo stat ultima resolutio
omnium, est simplex materia sine aliqua forma: quia quamdiu invenitur aliqua
forma in materia, contingit ulterius resolvere. Sed in materia quae est sine
omni forma, non est aliqua diversitas: quia principium distinctionis materiae
est ex parte formae. Ergo omnium corporum resolutio stat in uno ultimo.
4. Praeterea, Philosophus in 1 Phys., unam tantum materiam primam
ponit. Cum ergo in illo lib. de mobili in communi determinetur, videtur
quod omnium corporum mobilium sit una materia.
5. Praeterea, secundum philosophum in 2 Met., necesse est imaginari
materiam in re mota. Ergo quaecumque conveniunt in aliquo motu, videntur in
materia convenire. Sed loci mutatio communis est superioribus et inferioribus
corporibus. Ergo et materia.
SED CONTRA, quorumcumque non est una potentia, nec una materia: quia sicut
forma est actus, ita materia est potentia. Sed corporum inferiorum et superiorum
non est potentia eadem: quia, secundum Philosophum,
in inferioribus est potentia ad esse, sed in superioribus tantum ad
ubi. Ergo videtur quod non eorum tantum sit una materia.

Torna all'inizio