Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

411


duo ligna quorundam mercatorum de Ianua debellaverunt galeas
.XXVIII. et .IIIIor. ligna Venetorum, dictum est supra, in parte
.Va., capitulo .IIIo. anno Domini .Mo.CC.LXXXXV., de
mense ianuarij, facta est pax generalis et universalis in civitate Ianue
inter illos qui dicebantur Mascarati, sive Gibelini, et illos qui dicebantur
Rampini, sive Guelfi. inter quos quidem fuerant longo
tempore grandes animositates, multe divisiones [et periculose
dissentiones]. que quidem dissentiones, divisiones et parcialitates
per annos .LV. et amplius duraverunt. sed, faciente
gratia Salvatoris, omnes ad pacem et concordiam sunt reducti, ita
quod facta est inter eos una societas, una fraternitas, unum
corpus. de quo tanta leticia est secuta, quod tota civitas fuit plena
iubilo, plena tripudio, plena gaudio immenso. nos quoque in
pubblico parlamento, in quo pax fuit iurata, pontificalibus induti,
proposuimus verbum Dei et ibidem cum clero nostro Te Deum
laudamus cantavimus alta voce, habentes nobiscum .IIIIor. mitratos,
inter episcopos et abbates. sumpto vero prandio, tota milicia

Torna all'inizio