: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 465


Atque senes eius gustu iuvenescere dicunt.
Hic quoque pulmonis obstat iecorisque querelis.
Semen foeniculi fugat et spiracula culi
§ 36. Foenugraecum. - Ad grossos flegma foenugraecum cura salubris.
§ 37. Furfur. - Ulcera cum scabie furfur bene mundat aceto,
Cum vino, valet ulceribus cum lacte coacto.
§ 38. Galanga. - Flegmonem stomachi sumptum galanga resolvit;
Vim digestivam iuvat, colicisque medetur,
Oris non modicum mansum confortat odorem.
§ 39. Galla. - Galla negat fluxum matricis sistit et ani
Ulcera tumque pedum, labiorum vulnera sanat.
§ 40. Gariophilus. - Gariophilus suptus mane caput bene purgat,
Et fervorem capitis inflicti deprimit idem,
Humores siccat et auget cordis amorem,
Alleviat caput cerebro praestatque levamen
Addet et somnum, confortat utique caput.
§ 41. Helleborus. - Pultibus admixtus pulvis mures necat eius,
Et cum melle datus est muscis perniciosus;
Hydropisin, tetanum, lepram fugat atque podagram.
§ 42. Hyssopus. - Hyssopus est erba purgans a pectore flegma;
Ad pulmonis opus cum melle coquatur hyssopus;
Vultibus eximium fertur praestare colorem.
§ 43. Iuniperum. - Iuniperi grana pectus comaesta reformant,
Et tussim nimiam sedant atque inveteratam;
Expellunt seduli semper de carnem venenum,
Et prosunt capiti carbonibus ista proiecta.
§ 44. Lapathum acutum. - Pruritus mordax, scabies hypocratice cedunt,
Eius saepe tepens si coetio gargaritetur,
Uvas sedabit, dentis tundetque dolorem.


600




605




610




615




620




625

Torna all'inizio