Imperator vero per quinque dies ibi moram faciens postea 
discessit Laudeque cum omni eius exercitu reversus est. Cremonenses 
vero ac a Teutonici in castello imperatoris et in omnibus 
ipsorum manganis et pretheriis seu gattis ac machinis 
ignem apponentes omnes exarserunt; que omnia, quamvis per 
longum tempus fabricata fuerunt et ultra duo milia marcharum 
argenti in eis erogatum fuerat,-quia tamen est, quod omnis 
creatura revertitur ad suam naturam- in parvissimo tempore, 
utpote ex pulvere creata, in pulverem redacta sunt. 
In sequenti vero die Mercurii, in quo fuit festivitas beati Blaxii 
martiris et que fuit tercio die mensis Februarii, Cremonenses 
omnes reversi sunt Cremonam. Imperator deinde cum omni 
suo exercitu Papiam perrexit. 
Sed ea tempestate magna discordia erat inter papam 
Victorem, qui prius vocabatur Octavianus, et R[olandum] 
cancellarium, qui in electione sua vocatus fuerat Alexander, 
qui similiter ad papatus honorem levatus erat. Ob quam 
dissensionem imperator olim mandaverat suos legatos, scilicet
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |