Papias: Ars Grammatica

Pag 106


59 Illa quoque que feminina in a faciunt, er in ri mutant, ut "ater,
atri, atra", "niger, nigri, nigra"; sic "faber, fabri", "liber, libri", "coluber,
colubri", "aper, apri", "culter, cultri", "cancer, cancri" (pro
animali). 60 Excipiuntur que habent s uel sp uel n et a "ferendo"
uel "gerendo" composita, que accipiunt i in genitiuo crescente, ut
"miser, miseri", "prosper, prosperi" (licet "prosperus" dicatur), "tener,
teneri", "Lucifer, Luciferi", "corniger, cornigeri". 61 Sic "liber"
(pro "ingenuo") "liberi", "adulter, adulteri", "dexter, dextri" et "dexteri",
"gener, generi", "socer, soceri", "presbyter, presbyteri", "beuer,
beueri", "Hiber, Hiberi" (pro gente que est in Hiberia), "Hiber,
Hiberis" (pro illa que est ultra Armeniam). 62 "Alter" uero
et "uter" cum compositis suis pronominum sequuntur declinationem:
"uter, utrius". 63 "Neuter" tamen plerumque "neutri" facit,
"alter" uero "alterius" magis corripit penultimam, quia duabus sillabis
uincit. 64 Propria uero appellatiuis similia eorum sequuntur
declinationem, ut "Liber" (proprium et appellatiuum) "Liberi";
sic "caper, capri". 65 Reliqua uero omnia tercie sunt declinationis
et is sumpta faciunt genitiuum una sillaba abundantem, ut

Torna all'inizio