Salimbene de Adam: Cronica

Pag 434


et magnus disputator. Parisius Sententias legit. In conventu
Bononie lector fuit et in Neapolitano conventu multis annis.
Quando transibat per Romam, faciebant eum fratres vel predicare
vel disputare cardinalibus audientibus; qui magnus philosophus
reputabatur ab eis. Speculum et exemplar erat omnibus intuentibus,
quia tota vita sua honestate et sanctitate plena erat et
moribus bonis atque perfectis. Deo enim et hominibus gratiosus
erat. Bene sciebat musicam et bene cantabat. Nunquam vidi
ita velocem scriptorem et ita pulchrum atque veracem in littera
de valde legibili nota. Dictator nobilissimus fuit de stilo polito
et sententiosus valde, quando voluit, in suis epistolis.
Quod frater Iohannes de Parma fuit primus generalis minister qui Ordinem
circuivit et visitavit et qui devotis benefactoribus fratrum dedit
litteras ad beneficia Ordinis obtinenda.
Hic fuit primus generalis minister qui cepit Ordinem circuire
et provincias Ordinis visitare, quod consuetum prius non erat,
excepto quod frater Aymo semel ivit in Angliam, unde fuerat
oriundus. Cum autem frater Bonagratia exemplo fratris Iohannis
de Parma sic vellet Ordinem visitare, non potuit sustinere labores;
et ideo infra IIII annos sui regiminis infirmatus ad mortem
Avignioni ultimum diem clausit.
De forma litterarum quas dabat frater Iohannes benefactoribus Ordinis, et
non nisi petentibus eas.
Item iste frater Iohannes de Parma fuit primus generalis
minister qui recepit devotos et devotas fratrum Minorum ad Ordinis
beneficia, dando eis litteras sigillatas suo generali sigillo,
per quas multi Deo et Ordini beati Francisci facti sunt miro
modo devoti. Et forte fuit eis ista concessio occasio vel causa
dimittendi peccata et convertendi ad Deum, tum ex parte devotionis
ipsorum, tum etiam quia fratres pro ipsis ad Dominum

Torna all'inizio