Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 262

Tomus I


nos et nostrorum fidelium popularium
maxime est accensa devotio fidesque
firmata. Ex adjectione quoque redditum,
de quibus proditorum nostrorum iniquitas eos
propter offensam sponte destituit, et
quibus eosdem liberalitas nostra longe lateque
ditaverat, obventionum nostrarum adauctus
est cumulus, quanquam istud acciderit nobis
renitentibus et invitis. Ex quo potest manifestissime
comprehendi, quod magna quaerendorum
et larga promissio, per publicum adversarium
nostrum facta, proditoribus antedictis
ipsos ad dimittenda quaesita, licet
innaniter, provocavit. Cujus adversarii nomen
et titulum libentissime taceremus, nisi
quod vox publica detegit, et evidentia factorum
accusat, quam nos tacitumnitate nostra
vellemus obtegere, seu verborum involucris
excusare. Praefati namque facinoris patratores,
tam fugitivi videlicet quam obsessi, fratrum
Minorum stipati consortio, crucis ab eis
contra nos signo recepto, authoritate summi
pontificis per Apostolicas literas praetendentes,
negotium se gerere sacrosanctae Romanae
Ecclesiae matris praedicant, et praedictae mortis
et exhaereditationis nostrae summum Pontificem
asserunt authorem. Hoc ipsum captivi
praefati, quos in expugnatione castri Scalae
nostrorum devotio prompta fidelium,
carceri mancipavit, in re spontanea et extrema

Torna all'inizio