Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 12


VIII.
DE VITIIS COLLATERALIBUS
Circa predictas figuras quedam collateralia vitia
sunt vitanda. Nam:
Mala sunt vicina bonis, errore sub ipso
Pro vitio virtus crimina sepe tulit.
In humili enim figura vitandum est aridum et
exangue ; in mediocri fluctuans et dissolutum ; in sublimi
vero turgidum et inflatum , exempla quorum in
Mirre opusculo requirantur.
IX.
DE HIS TRIBUS QUE IN OMNI DICTAMINE
REQUIRUNTUR
Cum itaque sint tres elocutionum figure, sciendum
est quod tria in omni exquisito dictamine requiruntur,
scilicet elegantia, compositio et ornatus , qui a Tullio
« dignitas » nominatur.
Primum est adeo necessarium, quod sine ipso
nullum potest dictaminis edificium permanere: secundum
et tertium in sententia et verbis efficiunt venustatem.

Torna all'inizio