Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 476


Numquid opem prebent, qui nos defendere debent?
Nostri vasalli sunt facti Sardanapalli,
Nec nos defendunt nec iniquis recia tendunt.
Forsan maiores tolerant utcumque labores,
Non inopes rerum redimunt malefacta dierum.
Nos tenues lucro ferit hosticus undique mucro;
Nos velut inbelles non possumus esse rebelles,
Non apti bello, sed tradere dorsa flagello.
Peius adhuc restat, graviter quod corda molestat:
Ante sacros vultus fit crebrer in urbe tumultus,
Ceduntur coram, si qui famulantur ad horam.
Dum sumus in villis, terimur trahimurque capillis.
Cesar, quocirca trucibus sis ferrea virga,
Te deus elegit, terram populosque subegit,
Nos ut defendas, inimicis digna rependas,
Ut sint in penis et sint in mille cathenis,
Qui res sanctarum devastant aecclesiarum.

CAP. VIII.


TAURINENSI EPISCOPO.


O PHULANE, presul magne, reffer deo gracias
Quia, semper quod quęsisti, possidebis Tracias.
Tandem, tandem exauditus perspice, quid facias.

Torna all'inizio