Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 179


subeat, quod iusto iudicio meruit illicita committendo, et non corrigendo commissa. Eadem pena
prefectis officialibus imminente, si prece uel pretio, aut amore seu timore corrupti, delinquentium
mercatorum uel artificum Magne Curie nostre uel regionum iustitiariis commissa neglexerint
nuntiare.
Idem Augustus. Mercatores quoslibet Regni nostri, sub eisdem ponderibus et mensuris
magnis uel minimis, et sub eisdem cannis, quas ipsis Curia nostra dederit, uendere uolemus merces
suas; ita tamen, ut ex mensuris maioribus in iure, quod ex eis Curie nostre uel cuilibet loci
domino debebatur, nullum collatoribus dampnum uel preiudicium afferatur, et pro portione
prioris minoris mensure diligenter attenta, non plus soluatur, nisi quantum primitus soluebatur.
Illud etiam presenti constitutioni nostre coniungimus, ut uendentes pannos in posterum
ipsos ultra non abstrahant, nisi quantum et quatenus canna protenditur, set sine abstractionis
aliqua uiolentia, sicut melius cum emptore conuenire poterunt, nulla alia fraude uel machinatione
adhibita, pannos ipsos uendere procurabunt.
Idem Augustus. Ad legitima pondera et mensuras merces quaslibet uendere uolumus
uenditores. Quicumque autem falsitatem et fraudem aliam in mensuris atque ponderibus uel
cannis inuentus fuerit commisisse, aut qui pannos abstraxerit, unam libram auri purissimi fisco
nostro componat; quam si dare non poterit, condempnatus cum pondere seu mensura ad collum
eius appensis in sui penam aliorumque exemplum per terram, in qua fraudem commisit, pubblice
fustigetur, manu ei si secundo deprehensus fuerit amputanda; et si tertio iterauit perpetrata,
ipsum suspendi iubemus.
Idem Augustus. Penam contra mercatores corruptas merces uendentes et uetitas, seu
ad falsas mensuras et cannas et pondera distrahentes nostris constitutionibus prestitutas in
peregrinis deceptis ab eis uolumus duplicari; defensionem etenim et scientiam nostram succedere
uolumus loco imbecillitatis et ignorantie predictorum.
De medicis et medicinis: Utilitati speciali prospicimus cum communi saluti fidelium prouidemus.
Attendentes igitur graue dispendium et irreparabile dampnum, quod posset contingere
ex imperitia medicorum, iubemus in posterum nullum medici titulum pretendentem audere
praticari aliter uel mederi nisi Salerni primo in conuentu publico Magistrorum iudicio comprobatus
de fide et sufficienti scientia cum testimonialibus eorum litteris tam Magistrorum quam
ordinatorum nostrorum, ad presentiam nostram uel alterius qui nobis a Regno absentibus in Regno
remanserit uice nostra, ordinatus accedens, a nobis uel ab eo medendi licentiam consequatur,
pena bonorum suorum et annalis carceris imminente hiis, qui contra nostre serenitatis edictum
ausi fuerint in posterum praticari.
In terra qualibet Regni nostre dicioni subiecta duos circumspectos et fide dignos uolumus
ordinari, et corporali ab eis prestito sacramento teneri, quorum nomina ad Curiam nostram
mittentur, sub quorum testificatione electuaria sciroppi et medicine legaliter fiant, et sic facta
uendantur; Salerni maxime per Magistros in phisica hec uolumus approbari. Presenti etiam
lege statuimus, ut nullus in medicina uel in cyrurgia nisi aput Salernum regat in Regno, nec
Magistri nomen assumat, nisi diligenter examinatus in presentia fidelium et Magistrorum artis
eiusdem. Conficientes etiam medicinas, sacramento corporaliter prestito uolumus obligari, ut

Torna all'inizio