vestiendo, in comedendo, bibendo, et mulieribus adherendo;
tenebat semper in manu sua instrumentum astrorum.
Et dixit Aristotiles: In hoc mundo est melius bonam famam
habere et Dei gratiam obtinere, per quam si deffendi confidas,
tibi a malo cavebit si quod contra te alii machinantur. Et
dixit: te non rectificante prius, tuum populum rectificare non
potes, nec gubernare ipsum poteris, te errante; nam, qualiter
poterit cecus alium ducere, pauper alium ditare, inhonoratus
seu honore carens aliquem honorare? Et debilis, qualiter poterit
suis viribus alios confortare? Certe nunquam poterit aliquis
dirigere alium nisi qui sciat et dirigat principaliter se ipsum;
igitur, si immondicias aliorum volueris abstergere, cor tuum
primo illis abstergas, eo quod anima tua existens immunda
non poterit alium expiare, nisi agere velis ut medicus qui a
morbo quo premitur curare nititur alium et se ipsum curare non
potest. Et dixit: quod magis dirigit negocia populorum est habere
dominum directum et quod magis ea corrumpit est
dominos corruptos habere, eo quod dominus populorum respectu
sicut anima se habet respectu corporis que, absque eo, vitam
partecipare non potest. Et dixit: a concupiscenciis caveas, quia
si in his, huius mundi, cogitabis negociis, certe invenies quod
non sit laudabile huius mundi velle honorem et alterius mundi
dedecus subire, cum hic mundus fluctuationis sit causa et
quo sumus trasferendi sit domus. Et dixit: si volueris esse dives,
|
|